carmina libraria Phaedrus, fabularum Aesopiarum libri V

Testo base di riferimento: Augustobonae Tricassium, Io. Odotius typographus, 1696


Phrix ille servus, mente sanus libera

Graecas iocosus fecit ex re fabulas

Adfabulatus quae docerent Socratem

Graecis trimetris vinxit ille Babrius

5

Et post Latinis Phaedrus olim Caesaris

Libertus Augusti stylo atque tempore

Par proximusve Laberio vel Publio

Quem nunc tenebris erutum Orcinae specus

Pithoee superis reddis auris maximam

10

Initurus a me gratiam, imo ab omnibus

Spero eruditis; caeteros nihil moror

Quis prisca sordet litterarum puritas.

Tantum o viderem doctiores Principes

Quam litteratos servulos, quales erant

15

Aesopus et libertus iste Principis.